Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.9
Unproofread scanNot analysed yet
DE DISΤRAΗENDIS PIGNORIBUS, QUAE TRIBUTORUM CAUSSA. TENENTUR. Imp. Constantinus A.. . Quoniam decessoris tui litterae missae ad Proculianum tribunum et magis-, trum officiorum continent, quorumdam provincialium mancipia abducta pro pignore sub officio retineri eo, quod vestes canonicas vel equos minime intulerunt, atque haec mancipia neque dominos solutis debitis recepisse, neque alios comparasse, veritos ne haec rescinderetur distractio: jubemus duorum mensium spatium ad solvenda debita mancipiorum dominis indulgeri, quo transactionis debita fuerint persoluta firmiter mancipia comparabunt, quicumque ad emptionem accesserint· PP. prid, Kal. Jan. Castulone, Severo et Ruffino Coss. (323).