Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.14
Unproofread scanNot analysed yet
QUOD DEUS CONSTANTINUM BONORUM MINISTRUM ELEGIT. v. Porro cum tanta lamque gravis impietas humanum genus occuparet, et respublica velut lethali quadam lue grassante, in extremum salutis discrimen esset adducta, atque Idcirco magna curatione et salutari ope indigeret; quodnam solatium, quod remedium excogitavit tum Deus, ut his nos malis liberaret? Deum vero cum dico, illum intelligi oportet qui solus revera est Deus, et qui perpetuam omni aevo obtinet potestatem. Neque vero arrogantiae fuerit, cum qui praestita a Deo beneficia fateatur, magnifice loqui. Revera enim Deus ministerium meum, tanquam idoneum ad voluntatem suam implendam expellit, nostraque opera uti decrevit. Qui ab oceano illo Britannico, et ab iis regionibus ubi solem mergi fatalis necessitas jubet, initio ducto; coelesti quadam virtute, cuncta quae orbem terrarum occupaverant mala expellens ac dissipans, tum ut humanum genus ministerio nostro institutum atque informatum ad sanctissimae legis observantiam revocaretur, tum ut beatissima fides Deo manu ducente incrementum acciperet.