Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.15
Unproofread scanNot analysed yet
ΡΙAE IN DEUM VOCES CONSTANTINI, ET LAUS CONFESSORUM. vi. Neque enim ingratus umquam et collati beneficii immemor fuerim: cum hoc praestantissimum ministerium summi muneris loco mihi indultum esse certo crederem, ad Orientis tandem partes perveni. Quae cum gravioribus calamitatibus vexarentur, majus quoque a nobis remedium postulabant. Prorsus vero animam totam, et omne quod spiro, quicquid denique in intimis mentis recessibus volvitur, id summo Deo ame deberi firmissime credo. Equident probe scio, eos qui spem rerum coelestium recte ac sincere consectati sunt, eamque in Dei domicilio firme et peculiariter collocaverunt, hominum benevolentia minime indigere: quippe qui eo majoribus potiantur honoribus, quo se longius a mortalitatis vitiis ac sceleribus subduxerant. Nihilo tamen minus acerbissimas necessitates ipsis ad tempus impositas, et cruciatus minime convenientes, ab hominibus omni culpa ac reprehensione vacuis quam longissime depellere, nostri officii esse duco. Alioquin absurdissimum fuerit, eorum animi fortitudinem atque constantiam, dum illi quidem qui ob Dei cultum ipsos persequi in animum induxerant regnarent, spectata… et cognitam fuisse: Dei autem famulo imperium administrante, eorumdem gloriam ad illustrius ac beatius fastigium non esse provectam.