Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.16
Unproofread scanNot analysed yet
LEX SOLVENS EXSILIO ET CURIA, ET BONORUM PROSCRIPTIONE. vii. Omnes igitur, seu qui patriem extraneo solo commutarunt; eo quod Dei cultum ac fidem cui se tota mente dicaverant, prodere noluissent, crudelibus judicium sententiis quoeum que tempore damnati: …qui in album Curiae relati sunt, cum antea non essent ex numero Curialium; nunc patriis fundis et consueto otio restituti, liberatori omnium Deo gratias referent. Qui cumque item bonis spoliati sunt, et omnium facultatum multatione percussi, miserrimam hactenus vitam egerunt: et hi quoque pristinis domiciliis ac familiis et facultatibus restituti, Dei beneficentia laeti perfruantur.