Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.26
Unproofread scanNot analysed yet
UT MARTYRIA ET COEMETERIA ECCLESIIS REDDANTUR. xvii. Sed et loca illa quae martyrum reliquiis honorata sunt, et quae gloriosi illorum interitus memoriam servant, quis ambigat ad ecclesias pertinere? Immo vero quis non id praecipiat? quando nec munus ullum praestantius, nec labor ullus jucundior atque utilior esse potest quam, divino Spiritu impellente, harum rerum diligentem curam gerere; ut quae improbo quodam praetexta ab injustis ac nequissimis hominibus ablata sunt, ea justissime restituta sanctis Dei ecclesiis denuo…redl…ibeantur.