Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.27
Unproofread scanNot analysed yet
UT QUI RES ECCLESIAE EMERUNT, AUT DONO ACCEPERUNT, EAS RESTITUANT. xviii. Quoniam vero perfectae et absolutae providentiae est, ne illos quidem silentio praeterire qui emptionis jure aliquid a fisco comparaverint, aut donationis titulo sibi concessum possederint, frustra ad hujusmodi bona inexplebilem cupiditatem extendentes, sciant omnes hujusmodi, etiamsi ob ea quae emere sunt ausi, nostram a se clementiam alienare magnopere studuerunt, nostram tamen benignitatem quoad ejus fieri poterit ac decebit sibi non defuturam.