Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.29
Unproofread scanNot analysed yet
CONSTANTINI EDICTUM AD PROVINCIALES DE FALSO CULTU MULTORUM DEORUM. EXORDIUM DE VIRTUTE ET VITIO. (Ex Euseb. Vit. Consi, n, c. 48, 60.) Victor Constantinus Maximus, Augustus, provincialibus Orientis. i. Quacumque firmissimis naturae legibus continentur divinae providentiae atque intelligentiae in cunctis rebus ordinandis sufficientem notitiam omnibus praebent. Nec ulla existit dubitatio iis quorum mentes recto scientiae itinere ad eum scopum feruntur, quin sanae mentis, ipsiusque oculorum visus accurata comprehensio, verae virtutis eodem vergente atque inclinante natura, ad notitiam Dei perducat. Quocirca nemo unquam vir prudens animo conturbabitur, cum plerosque homines contraria inter se vitae instituta sectari animadvertit. Nam virtutis gratia prorsus inutilis lateret, nisi improbitas perversam ac desperatam vivendi rationem ex adverso opponeret. Ideirco virtuti quidem corona proposita est, improbitati autem dijudicandae ac puniendae praeest Deus altissimus. Ego vero de ea spe atque expectatione quam gero rerum futurarum, quoad potero apertissime vobis disserere conabor.