Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.28
Unproofread scanNot analysed yet
SEDULA EXHORTATIO AD COLENDUM DEUM. xix. Sed de his hactenus dixisse sufficiat. Porro, cum evidentissimis ac certissimis argumentis declaratum sit, partim omnipotentis Dei vi ac virtute, partim adhortationibus atque adjumentis quae a me frequenter praestari desiderat, tristitiam et acerbitatem quae res humanas antea occupabat, nunc ex universo terrarum orbe depulsam esse; cuncti simul et singuli diligenti meditatione perspicitis, quae et quanta sit potestas et gratia illa, quae improbissimorum quidem hominum stirpem penitus delevit ac sustulit; bonorum vero hilaritatem ac laetitiam restituens, per omnes regiones longo lateque diffundit; et quae liberam omnibus facultatem permittit, tum ut divinam legem cum debito cultu iterum venerentur, tum ut eos qui se hujus legis ministerio consecraverunt congruo honore prosequantur. Qui quidem tanquam ex profunda quadam caligine emergentes, et illustrem rerum notitiam haurientes, debitam deinceps huic legi observantiam, et piam ac consentientem reverentiam exhibebunt. Proponatur in Orientalibus partibus nostris.