Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.40
Unproofread scanNot analysed yet
DEUM LAUDAT, QUI SEMPER BONA ATQUE HONESTA DOCET. xii. Gratias tibi plurimas agimus, omnium Domine ac summe Deus. Nam quanto magis ex discrepantibus studiis humana natura cognoscitur, tanto magis apud recte sentientes et verae virtutis studiosos divinae religionis disciplina stabilitur. Caeterum, quisquis curari se non sinit, ne id alii imputet. Quippe medicina quae praeest curationi palam omnibus proposita est. Illud tantum cavendum est, ne quis eam religionem violet, quam puram et immaculatam esse res ipsae testantur. Proinde universi fruamur hujus boni nobis indulti consortio, hoc est, pacis amoenitate; et animi nostri conscientiam ab omnibus quae ilii contraria sunt abducamus.