Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.41
Unproofread scanNot analysed yet
ADHORTATIO SUB FINEM EDICTI, UT NEMO ALTERI MOLESTIAM FACESSAT. xiii. Caeterum, nemo ex eo quod ipse animo imbibit alteri noxam pariat. Sed quicumque aliquid intellexerit ac noverit, cosiquidem fieri potest, proximum juvet; sin id fieri non potest, omittat. Aliud est enim certamen pro'immorinlitate sponte suscipere, aliud suppliciorum vi adigere. Harc dixi, et uberius ac prolixius quam mansuetudinis nostra; propositum postulabat ideo disserui, quod fidei veritatem cclare ac dissimulare nolebam. Praesertim cum nonnulli, ut audio, asserant ritus ac caeremonias templorum et potestatem tenebrarum penilus esse sublata. Quod profecto suasissem omnibus hominibus, nisi pravi erroris violenta praesumptio in cladem atque in damnum reparationis generis humani quorumdam mentibus nimis insideret.