Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.42
Unproofread scanNot analysed yet
CONSTANTINI CONSTITUTIO ADVERSUS HAERETICOS. (Ex Euseb. Vit. Const. iii, c. 64, 65.) Victor Constantinus Maximus, Augustus, Haereticis. i. Agnoscite nunc hujus legis beneficio, o Novatiani, Valentiniani, Marcionisltae, Pauliani, et quibus Cataphrygum nomen est inditum, omnes denique qui haereses privatis coetibus instruitis atque impletis, quet mendaciis opinionis vestrae vanitas implicclur, et quam perniciosis venenis imbuta sit vestra doctrina; adeo ut sanis morbus gravissimus, viventibus perpetua mors per vos importetur. O veritatis inimici, hostes vitae, exitii consiliarii, cuncta apud vos sunt veritati contraria, turpissimis flagitiis congrua, ineptiis et figmentis refena, quibus vos mendacia quidem adstruitis, innocentes autem opprimitis, et credentibus lucem negatis. Ac sub obtentu quidem divinitatis assidue peccantes, cuncta polluitis, puras vero et illibatas hominum conscientias lethalibus plagis vulneratis, atque ipsum propemodum diem mortalium oculis intercipitis. Et quid attinet singula percensere, cum nec brevitas temporis, nec magnitudo occupationum nostrarum patiantur, nos de criminibus vestris pro merito ipsornm verba facere? Quippe tam gravia sunt et immensa scelera vestra, adeo foeda et omni atrocitate exuberantia, ut ne dies quidem integer ad eorum explicationem sufficiat. Et alloqui ab hujusmodi rebu? aures amovere et oculos avertere decet, ne pura ac sincera fidei nostrae alacritas particulari earum expositione violetur. Quid est igitur quod hujusmodi mala diutius toleremus? maxime cum diuturna patientia faciat, ut hi quoque qui sani sunt ac valentes hoc velut pestilenti morbo inficiantur. Quidni ergo hujusmodi improbitatis radices publica animadversione confestim excludimus.