Latin
Anno Domini 323. Severo et Rufino Coss. DE LIBERALI CAUSSA
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 13.8
Unproofread scanNot analysed yet
DE EPISCOPIS. Imp. Constantinus A. ad Elpidium. . . Quoniam comperimus, quosdam ecclesiasticos et caeteros catholicae sectae servientes a diversarum religionum hominibus ad lustrorum sacrificia celebranda compelli, hac sanctione sancimus, si quis ad ritum alienae superstitionis cogendos esse crediderit eos, qui sanctissima) legi serviunt, si conditio patiatur, publice fustibus verberotur, si vero honoris ratio talem abeo repellat injuriam, condemnationem sustineat damni gravissimi, quod rebus publicis vindicabitur. Dat. VIII. Kal. Jun. Sirmio, Severo et Rufino Coss. (323).