Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.25
Unproofread scanNot analysed yet
DE MULIERIBUS, QUAE SE SERVIS PROPRUS JUNXERUNT. Imp. Constantium A. ad Populum. Si qua cum servo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subjugetur, tradendo ignibus verberone, sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur, cum falsae accusationi poena immineat. §1. Ante legem nupta tali consortio segregetur, non solum domo, verum etiam provinciae communione privata, amati abscessum defleat relegati. §2. Filii etiam, quos ex hac conjunctione habuerit, exuti omnibus dignitatis insignibus, in noda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris. §3. Successio autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis cognastisque deferatur, vel ei quem ratio juris admittit, ita ut et quod ille, qui quondam amatus est, et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua videntor habuisse substantia, dominio mulieris sociatum a memoratis successoribus vindicetur. $4. His ita omnibus observandis, et si ante legem decessit mulier vel amatus, quoniam vel unus auctor vitii censurae occurrit. §5. Sin vero jam uterque decessit, soboli parcimus, ne defunctorum parentum vitiis praegravetur; sint filii, sint potiores fratribus, proximis atque cognatis, sint relictae successionis haeredes. §6. Post legem enim hoc committentes morte punimus. Qui vero ex lege disjuncti clam denuo convenerint, congressus vetitos renovantes, hi servorum indicio vel speculantis officii vel etiam proximorum delatione convicti poenam similem sustinebunt. Dat. IV Κal. Jun. Serdicae. ,Constantino A. VIII et Constantio C. Coss. (326).