Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.26
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Si qua ingenua mulier servo proprio se occulte miscuerit, capitaliter puniatur. Servus etiam, qui in adulterio dominae convictus fuerit, ignibus exuratur. In potestate habeat hujus modi crimen quicumque voluerit accusare. Servi etiam aut anciliae, si de hoc crimine accusationem detulerint, odiantur: ea tamen ratione, ut st probaverint, libertatem consequantur, si fefellerint, puniantur. Haereditas mulieris, quae se tali crimine maculaverit, vel filiis, si sunt ex marito suscepti, vel propinquis ex lege venientibus tribuatur.