Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.28
Unproofread scanNot analysed yet
DE CURSU PUBLICO. Imp. Constantinus A Menandro. Certis nuntiis compertum est, quod plurcs veluli sibi ac necessitatibus propriis petilas angarias taxato pretio distrahunt. Quamvis itaque raro posthac et non nisi merentibus evectiones praebendae sint, omnes tamen, qui ubique sunt cursus publici observatione destricti, inquirant, si quis in hoc genere criminis possit intercipi, ut emptor et venditor in insulam relegetur; illis etiam qui observare jussi sunt, pro dissimulatione vel negligeutia idem supplicium luituris, §1. Non improbum tamen est, si is, qui angarialem habet copiam, ad tutelam vitae vel laborem adeundum itineris pro solatio sibi quemdam sociaverit. Namque hoc factum meretur veniam, nec latere poterit explorantes c; illud poena superius dicta plectendum est. Super qua re proconsules, rectores provinciarum praefectos vehiculorum atque omnes qui cursui publico praesunt, admoneri conveniet. Dat. X. Kal. Jul. Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).