Latin
17.29 to 17.31
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.29-31
Unproofread scanNot analysed yet
DE OPERIBUS PUBLICIS. Imp. Constantinus, a Secundo Pf. P. Provinciarum judices commoneri praecipimus, ut nihil se novi operis ordinari ante debere cognoscant, quam ea compleverint, quae a decessoribus inchoata sunt: exceptis duntaxat templorum aedificationibus. Dat. 3 Kal. Jul. Constantino A. 7 et Constantio C. Coss. (326). DE FALSA MONETA. Imp. Constantinus. A. ad Tertullum Proconsulem Africae. Si quis nummum falsa fusione formaverit, universas ejus facultates fisco addici praecipimus, atque ipsum severitate legitima coerceri, ut in monetis tantum nostris cudendae pecuniae studium frequentetur. Dat. prid. Non. Jul. Mediolano, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326). DE INFIRMANDIS HIS QUAE SUB TYRANNIS AUT BARBARIS GESTA SUNT. Imp. Constantinus A. Antiocho Praefecto Vigilum. Quae tyrannus contra jus rescripsit, non valere praecipimus: legitimis ejus rescriptis minime impugnandis. Dat. VIII. Id. Jul. Roma, Constantino A. VII. et Constantio Caes. Coss. (326).