Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.32
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A. ad Senatum. Super his, qui ex senatoribus ad navicularium munus a tyranno dejecti sunt, ac restitui suis natalibus deprecantur, placuit vestrae sanctitati judicium examenque mandare, ut vos eligatis, qui splendori vestro patrimonii viribus et honestate vivendi et natalium dignitate respondent. Incongruum est enim tantae dignitatis arbitrium alteri potius, quam vestris suffragiis sententiisque committere. Eorum autem, quos ut dignos elegeritis, nomina Pf. urbis nobis insinuet, ut vestrum judicium comprobemus. Dat. Id. Jut. Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (329).