Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.45
Unproofread scanNot analysed yet
DE DECURIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad. . . . . Pf. P Dudum lege promulgata sanxit nostra clementia, ut filii comitum et praesidum et rationalium magistrorumque privatae, qui tamen ex origine curialium descendunt, ordinibus necterentur. Nunc praecipimus, ut, qui perfuneti muneribus idonei reperti sint judicio clementiae nostrae accedere ad honores, praecepti ad honestas promotiones perveniant. Eos vero, quos nescit principalis auctoritas, judicio praefectura; commisimus, uti eos, qui ex genere videntur esse curialium et minus apti judicio principali, ordinibus propriis restituant, illos vero, quos judicio nostro proveximus intactos esse perficiant; ita tamen, ut haeredes eorum curiis mancipentur. Si quis sane decurio, evertens fiscalia commoda, fugiens curiam, ambitu ad senatum urbis inclytum pervenerit, minime admittatur. Dat. VIII. Kal. Dec. Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).