Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.46
Unproofread scanNot analysed yet
DE TESTAMENTIS ET CODICILLIS. Imp. Constantinus A. et Constantius Caes Pf. U. In codicillis, quos testamentum non praecedit, sicut in voluntatibus testamentum septem testium vel quinque interventum non deesse oportet: sic enim fiet, ut testantium successiones sine aliqua captione serventur. Si quando igitur testium numerus defecerit, instrumentum codicilli habeatur infirmum. Quod et in caeteris voluntatibus placuit observari. Dat. XI Kal. Jan. Constantino A, VII et Constantio Caes. Coss. (326).