Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.6
Unproofread scanNot analysed yet
DE CUSTODIA REORUM. Imp. Constantinus A. ad Evagrium Pf. P Si quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit poenam carceris sustineat, atque ita postmodum eductus apud acta audiatur. Ita enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut judicibus immodice saevientibus freni quaedam at temperies adhibita videatur. Dal. III. Non. Febr. Heracleae, Constantino A. VII. et Constantio C. Coss. (326).