Latin
Anno Domini 326. Constantino Α. VII et Constantio C. Coss. AD SC. CLAUDIAN
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 17.7
Unproofread scanNot analysed yet
DE CURSU PUBLICO. Imp. Constantinus A. ad Acyndinum Pf, P. u. Praesidibus et rationalibus caeterisque, quibus propterea res publicae et annonas et alimenta pecoribus subministrant, usurpandi agminalis seu paraveredi licentia derogetur. Quibus illud quoque licere non patimur, ne quid de provincialibus citra ordinem poscant, nisi hi tantum, quorum fides cognita est, cum usus necessitatis exegerit. Vestrae vero gravitatis ubi ratio exegerit, cursus publicus praesto est; quibus si a publico itinere aliqua militari via devertendum fuerit, ubi evectio non erit, publicis utemini agminalibus, sed modice et temperate tantum ad usum proprium necessariis. Quae res si neglecta fuerit, vobis aestimationis vestrae notam incurrentibus, praesides periculum sustinebunt, cum super hac re exploratores jam missi sint. Quae enim mala nostris provincialibus inferantur, conjici ex eo etiam potest, quod nostris itineribus, quos publica utilitas movet, magna atque anxia dispositione vix vicenorum agminalium numerus subministrari queat. PP. XV. Kal. Mart. Constantino A. VII et Constantio C. Coss. (326).