Latin
Anno Domini 329. Constantino A. VII et Constantino Caes. IV Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 20.2
Unproofread scanNot analysed yet
DE FALSA MONETA. Constantinus A. Elpidio. Pridem statutum fuit, ut, si ignorante quoque domino in fundo ejus vel domo figuratus clam nummus cuderetur, sedem flagitii suo fiscus dominio vindicaret. Nunc discretionem fieri placet, ut, si dominus in proximo constitutus sit, cujus incuria vel negligentia punienda est, praeceptum prius valeat, sin vero longissime ab ea domo vel possessione abfuerit, nullum sustineat detrimentum.