Latin
Anno Domini 329. Constantino A. VII et Constantino Caes. IV Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 20.3
Unproofread scanNot analysed yet
§1. Viduae autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam gravis conscientiae noxa resideat, pupilli vero, etiamsi conscii fuerint, nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum, si tamen fuerint impuberes, quid videat ignorat. Tutores tamen eorum si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli geritur, non oportet, haec poena exspectabit, ut ex rebus eorum, si idonei fuerint, tantum fisco inferatur, quantum pupillo fuerat auferendum. Quibus ita emendatis, in omnibus capitulis lex transmittere. Dat. kal. mart. Nicomediae. Acc. 8 id. april. Romae, Januario et Justo Coss. (328).