Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.46
Unproofread scanNot analysed yet
DE DONATIONIBUS. Imp, Constantinus A. ad Severum Comitem Hispaniarum. Data jam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione confiteantur. Quod vel maxime inter necessafrias conjunctissimasque personas convehit custodiri, siquidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile quidvis pro negotii opportunitate confingi potest, vel id quod vere gestum est, aboleri. Cum igitur ne liberos quidem ac parentes ex nostra ab actorum confectione secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis jam pridem statuimus, universos teneat, salvo tamen juris privilegio, quod libet is et parentibus suffragatur, scilicet ne traditionis vel mancipationis solemnitas sit necessaria. Dat. IV. Non. Maii, Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo Coss. (333).