Latin
22.47 to 22.48
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.47-48
Unproofread scanNot analysed yet
DE FIDE TESTIUM ET INSTRUMENTORUM. Imp. Constantinus A. et C. ad Severum Comitens Hispaniarum. Scripturae diversae et fidem sibi invicem derogantes, ab altera parte prolatae, nihil firmitatis habere potuerunt. Dat. IV. Non·Maii, Constantinopoli, Dalmatio et Zenophilo Coss, (333). Interpretatio. Si quis multiplici scriptura contractum suum munire cupiens de una re venditionem et donationem proferat vel quaecumque alia documenta, omnia rescindantur, quia impugnantes se chartulas lex haec vetat admitti.