Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.49
Unproofread scanNot analysed yet
DE NUMERARIIS ACTUARIIS. Constantinus A. ad Maximum Pf, P, Utillate suadente, annonarios et actuarios conditionales esse praecepimus, annonis etiam adjuvari, et capitationem eorum, qui censiti sunt, haberi immunem. Ideoque tua solertia competentia monebit officia, ut actuariis binas annonas, annonariis vero singulas protinus subministrent, capitationem quoque, ipsorum tantum, qui ex his censiti sunt, faciat haberi immunem, quod in actu fuerint constituti: nam postea vel laus eos et dignitas honorabit, vel, si in culpa fuerint deprehensi, poena comitabitur. Emissa III. Non. Maii, Dalmatia et Zenophilo Coss. (333).