Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.57
Unproofread scanNot analysed yet
DE COMMUNI DIVIDUNDO. Imp. Constantinus A. Gerulo Rationali trium provinciarum. In Sardinia fundis patrimonialibus, vel emphyteuticariis per diversos nunc dominos distributis, oportuit sic possessionum fieri divisiones, ut integra apud possessorem unumquemque servorum agnatio permaneret. Quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris conjuges segregari? Igitur qui dissociata in jus diversum mancipia traxerunt, in unum redigere eadem cogantur: ac si cui propter redintegrationem necessitudinum servi cesserunt, vicaria per eum, qui eosdem susceperit, mancipia reddantur. Et invigilandum, ne per provinciam aliqua posthac querela super divisis mancipiorum affectibus perseveret. Dat. III. Kal. Maii Proculo et Paullino Coss.