Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.58
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. In divisione patrimoniorum seu fiscalium domorum sive privatorum observari specialiter debet, ut, quia injustum est plios a parentibus vel uxores a maritis, cum ad quemcumque possessio perveneritt sequestrari, ut mancipia, quae permixta fuerint, id est, uxor cum filiis et marito suo datis vicariis, ad unum debeant pertinere, cui necesse fuerit commutare, quod sollicitudo ordinantium debet specialiter custodire, ut separatio fieri omnino non possit.