Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.70
Unproofread scanNot analysed yet
QUANDO IMPERATOR INTER MISERABILES PERSONAS CO- GNOSCAT. Imp. Constant. A. ad Andronicum. Si contra pupillos, vel viduas, vel [diuturno] morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae judicium, memorati a nullo nostrorum judicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere: quinimo intra provinciam, in qua litigator, et testes vel instrumenta sunt, experiantur jurgandi fortunam: atque omnis cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere, †Quod si pupilli, vel viduae, aliique fortunae injuria miserabiles, judicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicujus potentiam perhorrescunt: cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. Dat. XV. Kal. Jul. ,Constantinop. ,Optato et Paulino Coss. (34) (Ex Cod. Just.) .