Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.71
Unproofread scanNot analysed yet
Anno Domini 333. Constantino et Albino Coss. DE PETITIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Provinciales. Omnes judices invigilare praecipimus, et delatores poenis afficere. Apertissimi enim juris est, ut, quod cujuscumque patrimonio ceciderit in casum, et legibus et retro juris ordine, fisci advocatis agentibus, vindicetur. Sed quia nonnulli praecipites secundum jus possessa patrimonia deferre non cessant, damus omnibus, qui se laesos existimant, contra delatores severitatem judicum implorare ferro destrictam. Nemo enim potest delatorem plus agnoscere quam ille, qui injuriam per ejus nequitiam sustinuit. Dat. XI, Kal. April. ,Constantinopoli, Constantio et Albino Coss. (335).