Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.85
Unproofread scanNot analysed yet
Anno Domini 337. Feliciano et Titiano Coss. DE CONTRAHENDA EMPTIONE. Imp. Constantinus Aug. ad Gregorium. Qui comparat, censum rei comparatae cognoscat: neque liceat alicui, rem sine censu vel comparare vel vendere. Inspectio autem publica vel fiscalis esse debebit hac lege, ut, si aliquid sine censu venierit, et id ab. alio deferetur, venditor quidem possessionem, comparator vero id quod dedit pretium, fisco vindicante, perdat. §1. Id etiam placuit, neminem ad venditionem rei cujuslibet accedere, nisi eo tempore, quo inter venditorem et emptorem contractus solemniter explicatur, certa et vera proprietas a vicinis demonstretur; usque eo legis istius cautione currente, ut, etiams subsellia vel, ut vulgo aiunt, scamna vendantur, ostendendae proprietatis probatio compleatur. §2. Nec inter emptorem et venditorem solemnia in exquisitis cuniculis celebrentur, sed fraudulenta venditio penitus sepulta depe- Dat. prid. Non Febr. Constantinopoli, Feliciano et Titiano Coss. (337).