Latin
Anno Domini 331. Basso et Ablavio Coss
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.86
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Quicumque villam comparat, tributum rei ipsius, sicuti et jus possessionis se comparasse cognoscat, quia non licet ulli agrum sine tributo vel solutione fiscali aut comparare aut vendere. Quod si, suppressa fiscali solutione, aliquis vendere ausus fuerit vel comparare praesumpserit noverint, inter quos talis fuerit secreta transactione contractus, quod et ille pretium perdat, qui emptor accesserit, et venditor possessionem amittat, quia jubetur, ut vicini rei quae venditur, testes esse debeant et praesentes, in tantum ut etiam de mediocribus rebus si quid in usum venditur, ostendi vicinis placeat, et sic comparari, ne aliena vendantur.