Latin
22.87 to 22.92
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 22.87-92
Unproofread scanNot analysed yet
QUEMADMODUM MUNERA CIVILIA INDICANTUR. Imp. Constantinus A. ad Concilium provincia Africae. Sacerdotales et flamines perpetuos atque etiam duumvirales ab annonarum praeposituris inferioribusque muneribus immunes esse praecipimus. Quod ut perpetua observatione firmetur, legem hanc incisam aeneis tabulis jussimus publicari. PP. XII. Kal. Jun Karthagini, Feliciano et Titiano Coss. (337). DE EXCUSATIONIBUS ARTIFICIUM. Imp. Constantinus A. ad Maximum. . . . Artifices artium brevi subdito comprehensarum, per singulas civitates morantes, ab universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri, et suos filios erudire. Dat. IV. Non. Aug. Feliciano et Titiano Coss, (337). DE OMNI AGRO DESERTO, ET QUANDO STERILES FERTILIBUS IMPONUNTUR. Imp. Constantinus. Si quis ab emphyteuticario seu patrimoniali possessore privati juris quippiam comparaverit, cujus substantia alias possessiones sustentare consueverat, et succisis quasi quarumdam virium nervis, reliqua labuntur: earum possessionum onera subiturus est, quae penes distractorem (inopem) inutiles permanebunt. Dat. id. Dec. Thessal. Feliciano et Titiano Coss. (337) (Ex cod. Just.) . Imp. Constant. A. ad Ursum. Ad fiscum pertinentes causas rationalis decidat, omnibus concussionibus prohibendis. Dat. Non. Febr. Constantinop. Feliciano et Titiano Coss. 337. (Ex cud. Just.) DECRETA SINEANNIS. (Ex Cod. Just.) . DE DIGNITATIBUS. Imp. Constantinus A. Volusiano P. P. Neque famosis, et notatis, et quos scelus, aut vitae turpitudo inquinat, et quos infamia ab honestorum coetu segregat, dignitatis portae patebunt. DE OMNI AGRO DESERTO DE COLLATIONE FUNDORUM PA- TRIMONIALIUM ET EMPHYTEUTICARIORUM. Imp. Constantinus A. ad Proculum proconsulem Africae. Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocantur [munera] sicut caeteri Provinciales, obsequium suum itineribus muniendis impendant. Nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, sejungi.