Latin
Anno Domini 314. Volusiano et Anniane Coss. AD LEGEM JULIAM MAJESTATIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 4.10
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Per vim contra voluntatem servo juncta alieno et vindictam consequitur. Si vero sponte fit ancilla, et ejus filii servi sunt. DE INGENUIS QUI TEMPORE TYRANNI SERVIERUNT. Imp. Constantinus A ad Volusianum. Universi devotionis studio contendant, si quos ingenuis natalibus procreatos sub tyranno ingenuitatem amisisse, aut propria contenti conscientia, aut aliorum indiciis recognoscunt, natalibus suis restituere, nec expectata judicis interpellatione. Nam si quis contra conscientiam suam vel certissima testimonia plurimorum in eadem avaritiae tenacitate permanserit, severissima poena mulctabitur. Placet autem p, etiam eos periculo subjugari 4, qui scientes ingenuos servitutis necessitatem per injuriam suslinere, dissimulant. Prop. a VIII. Kal. Maii Romae, Volusiano et Anniano Coss. (314).