Latin
Anno Domini 314. Volusiano et Anniane Coss. AD LEGEM JULIAM MAJESTATIS
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 4.9
Unproofread scanNot analysed yet
AD SC. CLAUDIANUM. Imp. Constantinus A. ad Probum. Si quae mulieres liberae, vel a servis, vel a quolibet alio vim perpessae contra voluntatem suam senilis conditionis hominibus junctae sint, competenti legum severitate vindictam consequantur. §1. Si qua autem mulier suae sit immemor honestatis, libertatem amittat, atque ejus filii servi sint domini, cujus se contubernio conjunxit. Quam legem et do praeterito custodiri oportet. PP. Kal. April. Volusiano et Anniano Coss. (314).