Latin
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 6.12
Unproofread scanNot analysed yet
Constantinus A. ad Cassium Pf. U. . Promulgatum dudum est donationes nullo alio modo firmas posse detineri, nisi apud actorum contestationem confectae fuerint. Sed quia mulli aliena, vel non pleno jure ad se pertinentia donantes, extra patriam et provinciam in qua possident acta conficiunt, placet, ut nulli liceat extra provinciam laremque suum donationum instrumenta apud acta allegare, sed in quo domicilium habuerit, atque possessiones constitutae sunt apud suum ordinarium judicem vel, Si eum abesse contigerit, apud curatorem municipalesve ejusdem civitatis. Nam si hoc praetermissum fuerit, nullam firmitatem habere donationes sancimus. Dat. Kal. Maii Romae, Sabino et Ruffino Coss, (316).