Latin
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 6.11
Unproofread scanNot analysed yet
DE DONATIONIBUS. Constantinus A. Aconio Catulino Proconsult Africae. Si quis in emancipatum minorem prius quam fari possit, aut babere rei quae sibi donatur affectum, italicum sive stipendiarium fundum crediderit conferendum, omne jus compleat instrumentis ante praemissis, et inductione corporaliter impleta. Quod propter attestationem fidei per eum servum, quem idoneum esse constiterit, transigi placuit qui eo usque in statu suo permanebit, donec is, cujus facultatibus cesserit, annos Laetoriae legis egressus, legitimam compleverit aetatem, quo tunc demum, si ejus integritas ac fides fuerit comprobata, si ita sederit possidentibus, libertatis praemium consequatur. Dat. XII. Kal. Maii Serdisae Sabino et Rufino Coss. (316).