Latin
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 6.9
Unproofread scanNot analysed yet
DE DONATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Maximum Pf. U. Donatio, sive directa sit, sive mortis caussa instituta, sive conditionibus faciendi ac non faciendi suspensa, sive ex aliquo notato tempore promissa, sive animo dantium accipientiumve j sententiis, quantum jus sinit, cognominata, sub hac heri debet observatione, ut, quas leges indulgent, actiones, conditiones pactionesque contineat, hisque penitus cognitis vel recipiantur, si complacitae sunt, vel rejiciantur, si sunt molestae; ita ut minorum defensores, si per cos donationum conditio neglecta est, rei amissae periculum praestent. §1. In conscribendis autem donationibus nomen donatoris, jus ac rem notari oporet, neque id occulte aut per imperitos aut privatim, sed aut tabula, aut quodcumque aliud materiae tempus dabit, vel ab ipso vel ab eo, quem sors ministraverit, scientibus plurimis e perscribatur. §2. Et corporalis traditio subsequatur ad excludendam vim atque irreptionem advocata vicinitate, omnibusque arbitris adhibitis, quorum postea fide probabitur, donatam rem, si est mobilis, ex voluntate traditam donatoris, vel, si immobilis, abscessu donantis novo domino patefactam, actis etiam annectendis, quae apud judicem vel magistratus conficienda sunt. Dat. III. d Non. Febr. Roma Sabino et Rufino Coss. (316).