Latin
Anno Domini 316. Sabino et Rufino Coss. DE LONGI TEMPORIS PRAESCRIPTIONE
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 6.10
Unproofread scanNot analysed yet
Interpretatio. Donatio aut directa est, aut mortis caussa conscribitur. Directa donatio est, ubi in proesenti res donata traditur. Mortis caussa donatio est, ubi donator dum advivit rem, quam donat sibi reservat, scribens: Si prius mortuus fuero quam tu, res mea ad te perveniat, ut postea ad illum, cui donat, non ad heredes donatoris res donata perveniat. Quod si prius moriatur, cui res mortis caussa donata est, res in jure permaneat donatoris. Est et alia donatio, ubi donator obligat illum cui donat, ut aliquid faciat aut non faciat, id est si aliquid jubeat fieri quod impossibile judicetur, aut quod honestati contrarium videatur; aut si id ordinet fieri quod honestum est et possit impleri; quia tunc infirmatur aonatio, quando conditiones honestatis possibilis impletae non fuerint. Nam si inhonestae et impossibiles conditiones ponantur, remotis conditionibus, firma donatio est. Esi item et alia In qua sibi donator certum tempus possessionis reservat. Quae tamen omnes donationes superius comprehensae si modum excesserint lege conscriptum, unde possunt certae persona de immodica donatione proponere, hoc est si quartam sibi facultatis suae donator non reservaverit, non valebunt. Sed praeterea illa donatio contra legem est, si quis rem in lite positam, quae repetitur, aut recto ordine donet, aut conditionem contra bonos mores, hoc est caussam cujuslibet criminis, donator m donatione conscribat. Minoribus vero si quid fuerit per donationem a quocunque oblatum sive collatum, tutores vel curatores eorum debent studere ne quid firmitati donationis desit. Quod et eorum negligentia donatio ad effectum perducta non fuerit, ad eorum dispendium pertinebit, ita ut quicquid minores de donatione perdiderint, curatores vel tutores illia de propria facultate restituant, In conseribendis autem donationibus hic ordo servandus est, ut donatio, nomen prius contineat donatoris vel illius cui donatur: deinde res, quae donantur, sive in agris, sive in mancipiis, sive in quibuslibet rebus atque corporibus, nominatim in donatione conscribendae sunt, non occulte, sed publice, non privatim vel secrete, sed aut hi tabulis aut in chartis aut ubicumque legatur facta donatio. Quam tamen donationem, tt litteras novit, donator ipse subscribat: si vero ignorat, praesentibus plurimis eligat, qui pro ipso subscribat: et hanc ipsam donationem gestorum solennitas et corporatis traditio subsequatur, ita ut si mobilia donantur, praesentibus plurimis tradentur: si vero ager vel domus donatur, quod moveri non potest, ut inde donator abscedat et novo domino pateat res donata, si tamen sibi de his rebus usum fructum donator non reservaverit. Gesta tero donationum aut apud judicem aut apud curiam alleganda sunt.