Latin
9.3.1 to 9.3.48
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 9.3.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
Imp. Constantinus A. ad Rufinum Ps. Ρ. Pater noster nullam voluit liberalitatem valere, si actis inserta non esset. Nos etiam inter sponsos ac sponsas omnesque personas eam solum donationem ex promulgatae legis tempore valere sancimus, quam testificatio actorum secula est. Dat. IV. Id. Maii Simio, Constantino A. V. et Licinio Caes. Coss, (319). Interpretatio. Ante tempus legis istius donationes etiam sine gestorum testificatione valebant. Nunc vero post hanc legem, nec nuptialis, nec quaslibet alia inter quascumque personas donatio, de quibuscumque rebus, valere potest, si gestis non fuerit allegata. DE MALEFICIS. Imp. Constantinus A ad populum. Aruspices et sacerdotes el eos, qui huic ritui assolent ministrare, ad privatam domum prohibemus accedere vel sub praetextu amicitiae limen alterius ingredi, poena contra eos proposita, si contempserint legem. Qui vero id vobis existimatis conducere, adite aras publicas atque delubra et consuetudinis vestrae celebrate solemnia: nec enim prohibemus, praeteritae usurpationis officia libera luce tractari n. Dat. id. maii, Constantino A. et Licinio Coss. (319). DE JURE FISCI. Imp. Constantinus A. …ad Severum Rationalem Africae. Post alia: Possessiones atque mancipia exempla fisci patrimonio quibusdam donavimus. Haec directo jure atque perpetuo absque omni quaestione volumus obtineri; poena contra rationales et magistros privatae rei atque officiales proposita, si quid contra tentaverint, etc. PP. XVI. Kal. Jun. Romae in foro Trajani, Constantino A. V. et Licinio C, Coss. (319). Interpretatio. Quicumque agri atque mancipia quibuscumque personis de fisci nostri jure donantur, apud eos, qui donata sunt, sine suspicione aliqua volumus permanere: contra ordinatores domorum dominicarum poena proposita, si contra praeceptionem facere cognoscuntur. DE NAVICULARIIS. Imp. Constantinus A. Amabiliano praefecto annonae. Si quis navicularius per obreptionem vel quacumque ratione immunitatem impetraverit, ad excusationem eum admitti nullo modo volumus, §1.