Latin
9.3.49 to 9.3.90
Constantinus Imperator, Decreta et Constitutiones 9.3.49-90
Unproofread scanNot analysed yet
Sed et si quis patrimonium naviculario muneri obnoxium possidet, licet altioris sit dignitatis, nihil ei honoris privilegia, in hac parte duntaxat. opitulentur, sed sive pro solido, sive pro proportione huic muneri teneatur. Nec enim aequum ut, patrimonio huic functioni obnoxio excusato, commune onus non omnes pro virili sustineant portione. PP. V, kal. Jun. Constantinopoli, Constantino A, V. et Licinio C. Coss. (319). DE JURE FISCI. Imp, Constantinus A, ad Provinciales. Justa etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari, ob hoc solum quod suis temporibus prolatae non sunt. Jam calumniae privatorum eo saltem arceantur exemplo, quod justad fisci litos silere praecipimus, Dat. III. Kal. Jun. Constantino A. V. et Licinio C. Coss. (319). DE NUMERARIIS, ACTUARIIS. Imp. Constantinus A. ad Leontium. Dudam sanximus, ut nullus ad singula officia administranda ambitione perveniat, vel maxime ad tabularios, nisi qui ex ordine vel corpore officii uniuscujusque est. Hos enim officia sibi injuncta tam diu agere jubemus, quoad idoneos esse manifestum est, aut aetate non impediente complere id posse monstrantur, ut, administratione apud unum jugiter permanente, fides quoque ejus appareat. Si quis ergo et suffragio ambitionis ad officia fisco obnoxia accesserit, mulctae nomine denas libras auri exigatur. PP. V. id. Jun. Hierapoli, Constantino A. V, et Licinio G. Coss, (319) DE APPELLATIONIBUS. Imp. Constantinus A. ad Severum Vicarium. Ne causas, quae In nostram venerint sciendam, rursus transferri ad judicia necesse sit, instructiones necessarias plene actis Inseri percipimus, Nam cogimur a proferenda sententia temperare, qni sanximus, retractari rescripta nostra ad opiniones vel edam relationes judicum dota non oportere, quoniam verendum est ne lis incognito negotio dirimatur, adempta copia conferendi. Quare perennibus Inuretur judex notis, si cuncta qua; litigatores instructionis probationisque causa recitaverint, indita actis vel subjecta non potuerit inveniri.