Latin
Epistolae, Αnνο Domini Cccxxiii. Epistola Constantini Ad Eusebium Prima
Constantinus Imperator, Epistolae 19
Unproofread scanNot analysed yet
(Eus, Vita Const. ,tib. ii, c. 46.) De AEdificatione et Restauratione Ecclesiarum. Cum usque nd hanc diem impia praesumptio et tyrannica violentia ministros Servatoris nostri sit persecuta, pro certo habeo planeque mihi ipse persuadeo omnium ecclesiarum aedificia, aut per incuriam corrupta, aut pr® metu ingruentis temporum iniquitatis minue honorifice exculta esse, Eusebi, frater carissime. Nunc vero cum libertas restituta sit, et draco ille providentia quidem Dei optimi maximi, ministerio autem nostro a rei publicae administratione submotus, equidem existimo divinam potentiam em nibus clarissime innotuisse; et eos qui seu metu seu incredulitate aliquid peccaverunt, agnito illo qui vere est, ad rectam ac veram vivendi rationem esse redituros. Quotquot igitur ecclesiis aut ipse praees, aut alios in singulis locis praesidentes episcopos et presbyteros ac diaconos nosti, cunctos admone, ut in opera ecclesiarum omni studio nc diligentia incumbant: quo aut reparentur quae adhuc manent, aut augeantur in majus: aut sicubi usus postulaverit, nova aedificentur. Quaecumque autem necessaria fuerint, et ipse, et reliqui alii tuo interventu, tum a praesidibus provinciarum petent, tum ab officio praefecturae praetorianae. His enim per litteras praeceptum est, ut omni diligentia iis quae tua sanctitas dixerit obsequantur. Divinitas te servet, frater carissime. Et hujusmodi quidem epistolae per singulas provinciae ad ecclesiarum antistites sunt missae. Rectoribus quoexsequerentur. A deoque cum summa celeritate, legis que provinclarum mandatum est, ut his convenientia praecepta opere ipso adimplebantur.