Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Alexandrum Episcopum Et Arium Presbyterum
Constantinus Imperator, Epistolae 21.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Euseb. Vit. Const. M. ii, c. 64-72.) Victor Constantinus maximus Augustus Alexandro et trio. i. Duabus me causis impulsum fuisse ad earum rerum quas gessi ministerium obeundum, ipse conatuum meorum adjutor cl servator omnium mihi testis est Deus. Quod pro pace continue …gebat. ii. Nam primum quidem omnium gentium inolitam dc Deo opinionem in unam quasi habitudinem acformam compingere propositum fuit, deinde vero corpus orbis terrarum quasi gravi quodam morbo tyrannidis oppressum, in pristinam valetudinem restituere. Quae cum mihi instar scopi proposuissem, alterum quidem arcano cogitationis oculo inquirebam, alterum vero bellica vi atque potentia perficere conabar. Quippe intelligebam, si communem inter omnes Dei cultores concordiam, sicut mihi in volis erat, stabilire potuissem, fore ut reipublicae administratio mutationem pii· omnium sensibus congruentem nancisceretur.