Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Alexandrum Episcopum Et Arium Presbyterum
Constantinus Imperator, Epistolae 21.8
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo dolore effectus prae pietate lacrymas effudit, et iter quod facturus erat in Orientem ob hanc causam repressit. IX. Reddite igitur mihi tranquillos dies et noctes curarum expertes, ut mihi quoque purae lucis voluptas, er quietae vitae laetitia in posterum conservetur. Quod nisi consecutus fuero, ingemiscam necesse est, totusque lacrymis perfundar; nec reliquum vitae tempus placide exigam. Nam quandiu populus Dei (conservos meos dico) iniqua et perniciosa contentione discissus est, qui fieri potest ut ego deinceps animo consistam? Porro, ut doloris hac de re mei magnitudinem intelligatis, nuper cum Nicomediam venissem, protinus in Orientem iter facere decreveram. Cumque profectionem urgerem, et majore jam ex parte vobiscum essem, hujus rei nuntius consilium nostrum retro avertit, ne cogerer ea coram aspicere, quae ne auditu quidem tenus tolerare me posse existimabam. Deinceps ergo viam mihi in Orientem aperite consensu vestro, quam mihi matuis inter vos contentionibus obstruxistis. Date hoc mihi, ut vos aliosque omnes populos laetos atque hilares quamprimum videro, et pro communi omnium concordia ae libertate debitas Deo gratiae cum unanimi laudum concentu referre possim.