Latin
Epistolae, Anno Domini Cccxv. Epistola Constantini Ad Ecclesiam Post Concilium Nicaenum
Constantinus Imperator, Epistolae 23.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Eus. ,Vit. Const. ,l. iii, c. 17-20,) Constantinus Augustus Ecclesiis. i. Cum ex prospero reipublicae statu compertum haberem quanta fuisset erga nos omnipotentis Dei benignitas, in hoc praecipue mihi elaborandum esse existimavi, ut a sanctissimis Ecclesiae catholicae populis una fides, sincera charilas et consona erga oranipotentem Deum religio servarelur. Sed quoniam fleri non poteral ut ea res firme ac stabiliter constitueretur, nisi omnibus episcopis vel certe plurimis eorum in unum congregatis, singula quas ad sacratissimam religionem pertinent disceptata prius fuissent, hanc ob causam coactis quam fieri potuit plurimis Sacerdotibus, me quoque tanquam uno ex vobis praesente (neque enim negaverim id quo maxime exulto, conservum me vestrum esso), cuncta competenti examine eo usque discussa sunt, donec inspectori omnium Deo accepta sententia, ad unitatis concentum proferretur In locem. Itaque nullus dissensioni, nuitis controversiae de fide locus amplius relinqueretur.