Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Ecclesias
Constantinus Imperator, Epistolae 25
Unproofread scanNot analysed yet
(Socr. Hist. Eccles. l. i, e. ix.) Jubet imperator ut Jihrl Arii igni tradantur. Victor Constantinus, maximus, Augustus, episcopis et populis. Cum malignos et impios Arius sibi imitandos duxerit, par est ut eamdem cum illis ferat ignominiam. Quemadmodum igitur Porpbyrius divinoi pietatis hostis, iniquis de religione compositis libris, condignam re perit mercedem, per quam futuris sneculis omnium probris obnoxius erit, plurimaque obruetur infamia, atque insuper impia ejus abolita sqnl scripta: ita et nunc placitum nobis est, Arium et Arii suffragatores Porpliyrianos quidem nominare, ut quorum Imitati sunt mores, eorum quoque obtineant appellationem. Si quod autem scriptum ab Ario compositum reperiatur, igni tradatur, ut non modo improba ejus doctrina tollatur, verum etiam ne monumentum quidem aliquod ejus relinquatur. Illud equidem praedictum volo, si quis libellum aliquem ab Ario conscriptum occultasse deprehensus sit, nec continuo eum prolatum igne absumpserit, morte mulctabiiur, iilico namque in. crimine (ali comprehensus poenam capitis luet. Deus vos servet, fratre? dilecti. Et cum alias epistolas imperator adversus Arium et cum illo seqtientes magnificentius scripsisset, passim per singulas civitates eas proposuit.