Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Ecclesiam Alexandrinam
Constantinus Imperator, Epistolae 27
Unproofread scanNot analysed yet
(Conc. ,t. ii, p. 62, ed. Labb.) Constantinus Augustus catholica Alexandrinorum Ecclesiae, Salvete plurimum, fratres carissimi. Permagnum certe et singulare beneficium a divina providentia in nos collatum est, quod omni errore liberali, unam eamdemque fidem agnoscamus. Non est profecto diaboli insidiis contra nos intentatis de caetero quidquam loci relictum: nam quidquid est per fraudem in nos molitus, illud funditus sublatum est. Dissensiones animorum, schismata, tumultus illos, et lethalia discordiarum (ut ita dicam) venena, veritatis splendor (juxta Christi monitum) penitus obruit delevitque. Unum igitur Deum omnes et nomine veneramur et esse credimus. Ut autem istud ad exitum perduceretur Dei admonitione magnam episcoporum turbam ad urbem Nicaeam accersivi: quibuscum ego, qui unus ex vestrum numero sum, quique quod vester sim conservus plurimum gaudeo, operam dedi ut veritas diligenter investigaretur. Proinde omnia quae aut controversiae, aut dissensionis materiam praebere videbantur, accurate excussa et exagitata sunt. Quanta et quam execrabilia probra (o bone Deus, sis nobis clemens et misericors) nonnulli in magnum Salvatorem, in spem et vitam nostram scelerate nefarieque jecerunt, et scripturis divinitus inspiratis, fideique sacrosanctae contraria non modo impudenter effutiverunt, sed se ita credere palam confessi sunt! Nam cum amplius trecenti episcopi, viri propter animi modestiam et solertiam admirabiles, unam eamdemque fidem (quae et veritate et exquisitis legis divinae testimoniis vera fides esse confirmatur) uno pre faterentur; solus Arius inventus est qui vi ac fraude diabolica victus, ab ea penitus desciverit, quique impia animi impulsione incitatus, hanc erroris labem primum apud vos, deinde apud alios sparserit. Quocirca eam, quam omnipotens tradidit, doctrinam amplexemur: ed fratres nostros carissimos, a. quibus nequam et impudens quidam diaboli minister vos segregavit, redeamus: ad commune corpus Ecclesiae, et ingenua nostra membra, toto pectore, ut dicitur, revertamur. Illud enim vestrae prudentiae, fidei et sanctitati in primis consentaneum est, ut errore illius, quem jam esse hostem veritatis perspectum est, penitus depulso, ad Dei gratiam vos denuo recipiatis. Nam quod trecentis episcopis visum est, non est aliud quam Dei sententia: praesertim cum in talium et tam praeclarorum virorum mentibus sacer insideret, spiritus qui illis divinam voluntatem aperuerit. Quapropter nemo vestrum haesitet, nemp moram interponat; sed omnes bibentibus animis ad viam veritatis redire: ut simul atque ipse ad vos adventavero, debitas gratias Deo qui omnia Instrat, una vobiscuro agam quod fidem sinceram nobis patefecerit, et charitatem, quae omnibus optanda orat, proinde reddiderit. Deus vos, fratres charissimi, diu servet incolumes.