Latin
29.129 to 29.142
Constantinus Imperator, Epistolae 29.129-142
Unproofread scanNot analysed yet
Et rursum valde juveniliter. Heu, inquit, periimus, hoc quidem certe verum est: tibi enim soli malitia largiter studia et amores sui suppeditavit: quodque magno pretio emerat, libi facillime donavit. Age vero jam dic, ubi praeclara illa lua monita? Ablue teipsum Nilo, si fieri potest, homo absurdi stuporis plenissime: quippe universum orbem terrarum flagitiis luis perturbare omni studio contendisti. Nonne intelligis quod ego jam, qui Dei homo sum, omnia sciam? At vero jam dubito utrum manere an abire oporteat, neque enim adhuc visu tantum contendere possum, el peccatum erubesco, o Ari. Nos in luce collocasti, teipsum vero in tenebras conjecisti miser, hic enim visus est laborum tuorum exitus. Sed illuc iterum redeo multitudinem; hominum circa te vagantium esse ais, par est, opinor: et recipe eos, recipe inquam: nam lupis et leonibus sese devorandos praebuerunt. Verum etiam horum unusquisque decem capitum accessione, et horum sumptu oppressus continuo poenas dabit, nisi quam celerrime ad salutarem Ecclesiam recurrens, charitatis pacem amore ac studio concordiae suscipiat. Non enim a te decipientur amplius de mala conscientia damnati: neque funditus perire sustinebunt sceleratis tuis quaestionibus implicati, manifesta enim et nota erunt in posterum sophismata tua: nec ipse quidquam proficies, frustra finges, aequitatem et sermonum lenitatem simulans, et simplicitatis, ut ita dicam, personam extrinsecus induens. Vanum erit omne artificium tuum: cito enim te veritas ipsa circumstabit t cito flammas luas divinae potentiae, ut sic dicam, imber restinguet. Atqui socios et suffragato res tuos, qui se jam obnoxios curiae fecerunt, publicorum ministeriorum curae excipient, nisi quam eitissime fugientes congressum tuum, in corruptam Mem amplexi fuerint. Tu vero, vir ferree, da mihi aliquod specimen propositi tui, si libi ipsi fidis, et fidei firmitate fretus es, ac puram omnino habes conscientiam.