Latin
29.143 to 29.146
Constantinus Imperator, Epistolae 29.143-146
Unproofread scanNot analysed yet
Veni ad me, veni inquam ad Dei hominem: crede quod interrogationibus meis cordis tui abdita scrutabor: et si quid insania in te residere videatur, divinam gratiam implorans, a morsu te melius curabo: si vero mente sana esse videberis, cognito in te veritatis lumine. Deo gratias agam, et mihi ipsi pietatis causa congratulabor. —Et alia manu: Deus vos custodiat, carissimi. Per Syncletium et Gaudentium magistrianos perlata sunt haec, cum Paterius praefectus esset AEgypti, et lecta sunt in palatio.