Latin
31.57 to 31.65
Constantinus Imperator, Epistolae 31.57-65
Unproofread scanNot analysed yet
Nam tum omnia gesta sunt ex ejus sententia, qui perniciem omnem adhuc intra cogitationem suam abditam et occultam tenuit. Ac primum, ut caetera illius nequitiae facinora praeteream, audite, quaeso, quid nuper cum Theognio, quem dementiae socium babebat, perpetraverit. Ipse forte quosdam Alexandrinos qui a fide nostra defenerant, huc mitti jusseram, quandoquidem eorum opera dissidii flamma incensa erat. Sed isti honesti bonique scilicet episcopi, quos vera concilii dijudicatio ad poenitentiam agendam reservaverat, non solum eos admiserunt ad se, et secum tuto collocarunt, verum etiam illorum depravatis moribus communicarunt. Quamobrem ingratos istos aliquo pacto puniendos esse censui, et jussi, ut a suis abrepti sedibus longissime relegarentur. Jam vestrum est ea fide in Deum aciem mentis vestrae intendere, in qua vos semper mansisse constat, et nune etiam manere decet, omnemque aetatem in degere; ut episcopos integritate vitae, doctrinae puritate, tum benignitate etiam in omnes, eximios habentes, jure laetemur. Si quis autem temere pestes illas vel memoria, vel laudibus celebrare audeat, confestim servi Dei, hoc est mei ipsius opera poenas suas audaciae dabit. Deus vos, fratres carissimi, incolumes servet.